monumenta.ch > Plinius > sectio 251

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 250
{LXVI} Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem arvo signum illius maturitati et horum sationi commune lucentes vespere per arva cicindelae - ita appellant rustici stellantes volatus, Graeci vero lampyridas - incredibili benignitate naturae.