monumenta.ch > Plinius > sectio 288

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 287
{LXIX} Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum incipit a. d. VI id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum est, quo neque rore sordidas velim - exurit enim frigidum sidus arcturi postridie occidens -, et multo minus plenilunium incidere.