monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 16
{VI} sunt quaedam Magis perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina aut cerni. an obstitit forte hoc in illo? nihil membris defuit. nam dies eligere certos liberum erat, pecudes vero, quibus non nisi ater colos esset, facile; nam homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates venerat Armeniacum de se triumphum adferens et ideo provinciis gravis.