monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 6, 2
Ex altera parte. IULI BASSI. Hodie captivus essem, nisi haec archipiratae filia fuisset. Ut dixi: 'patrem habeo', inter bonos captivos sepositus sum. Archipiratae filia vocatur, puto, ex aliqua nata captiva; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, movebatur periculis omnium. nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit, in quem venire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligavit, [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba posset divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus; talem quis amare nisi misericors posset?