monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 6, 5
'Misereri illius oportet, quia orba est. ' ista tamen est (dives,) habet propinquos, habet amicos paternos, habet te imbecillitatis suae tutorem fortissimum. omnes uxores divites servitutem exigunt: crede mihi, volet in suis regnare divitiis, et tamen aecum est eam possidere domum, quae mea non erit. si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet, et tunc est tormentum carere divitiis, cum illas iam senseris. vides, quid inter duas uxores intersit: ista, si nos reliquerit, repetet sua; haec, quod dedit, dimissa non auferet, multi duxere sine dotibus uxorem, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et, cum possent accipere divitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam vendere.