monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 6, 8
Divisio. In hac controversia nihil litium fuit; fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio, ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. LATRO secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. hoc in haec divisit: an nemo iure iurando teneatur, quo per necessitatem adactus est. an expleverit ius iurandum ducendo illam uxorem. an, etiamsi non explevit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra ius iurandum facit; hunc autem cogi a patre. si per ius iurandum [facit hunc] potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus.