monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 3, 11
BLANDI. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas? LATRO sic divisit: an intra tricesimum diem raptor cum nullo agere possit, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum est: an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse? etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit, cuius faciendi potestatem lex patri dedit: ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est. deinde, si potest agere, an debeat. irascendi causas tractavit, quod rapuit, quod alium prius rogavit, quod eum non rogavit, quod etiam accusat. si non exorari (a) filio dementia est, an tamen dam(nari) dementiae non possit, cum adhuc, an[te] exoretur, incertum sit. hic paternos adfectus tractavit spem facientis. non probabat FUSCUM, qui paulo apertius agebat: est (contra) controversiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.