monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 4, 0, 6
O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suae virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem, quam filium amiserat; praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. at contra Q. HATERIUM scio tam imbecillo animo mortem Sexti fili tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet sed veteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. memini, cum diceret controversiam de illo, qui a sepulchris trium filiorum abstractus inuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi. deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret, quam magna interim pars esset ingenii dolor.