monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 4, 4, 2
Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine: arma sua perdidit; hoc excusare non poterat, nisi aliena rapuisset. aliena rapuit; hoc excusare non poterat, nisi sua perdidisset. Arma victricia, arma consecrata diis manibus, arma quae te quoque fecerunt virum fortem. 'Reposui' inquit 'arma'; gloriatur, quod non et illa perdiderit. 'Non teneor lege, quia reposui. ' tam teneris hercule, quam qui vulneravit aliquem, licet vulnus sanaverit, quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter virtutem donandum: iam gratiam virtuti rettulimus; praemium consecuta est. Aequos esse nos convenit: unum virum fortem honoravimus, alterum vindicemus.