monumenta.ch > Beda Venerabilis > 46 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 2
Quid accusas, quod impunitatem fratri dederim, [in] quod fato consilium meum victum sit? a me frater, ut viveret, non impetravit; ut fugeret, non impetravit. nihil aliud impetravit, quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo ut inter fratres: ubi spes? in gubernaculo? nulla est. in remigio? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in velo, in antemna? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum [in] spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, civis est; proiectus in mare quidquid post exilium et naufragium vel facit vel patitur ab omni foedere vitae communis abstractus, poenarum eius pars, non [est] nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo non esse piratam.