monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 8, 2
PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret, quid fecisset; non refugiebat tamen puellae nuptias, favebat tan(tum) sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud vos, iudices, tutius est peccare quam erubescere? Dignior poena erat, si id peccasset, quod meminisse posset. Exsurge, adulescens, et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte. accedite et vos, amici propinquique, et tu, mater, ac pater. quid est, puella? ecquid te horum lacrimae movent? 'non', inquit; 'ille ad magistratum veniat. ' non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari vis, nisi ubi occidere potes. Gravius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccavi. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam (irascitur).