monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 8, 5
VARI GEMINI. Exponam vobis rerum ordinem sic, tamquam ab eo didicerim, qui, quid fecerit, nescit. VIBI GALLI. Ubi estis, qui dicebatis: 'nihil interest tua; confitere'? Confitetur, quia honestius putasti raptori nubere. 'Sit' inquit 'mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit': numquid negat? Surge, adulescens, dic: 'rapui, vitiavi'; incipe scire quod nescis. Miraris, si tibi non credit? multum est de quo timet.