monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 8, 10
Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare, quid fecerit; hodie quoque magis credere de facto suo quam scire. recusasse autem, non ne duceret uxorem, sed ut sua voluntate duceret. et iudices non audisse sollicitos: faciles fuisse, quasi de nuptiis ageretur. VARIUS GEMINUS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam sed iudicem offendet. CESTIUS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire nec Varium Geminum confitentem, sed non rapuisse apertius negavit: verum, inquit, inveniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: 'si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum.' SILO POMPEIUS dixit adulescentem verecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. non placebat LATRONI (hic) color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. contra dicebat Silo (non) posse ulli fidem fieri aliquem nescire, an rapuerit.