monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 13
mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: animus durior est illius, (illius) clementior. apud piratas quoque invenitur qui non possit occidere. puta(ti)s me dicturum: 'ne alius (dimitteret, fratri tradidit'? fecit, ne alius) occideret: si mater nostra viveret, puto, illi tradidisset; quod proximum fuit, mihi tradidit. utrum vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse an ablegare privigum? Pudet me patrocini mei: timeo, ne, cum coepero narrare, quid fecerim, dicatis: 'certe negabas posse te hominem occidere'.