monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 23
Sed ne vos diutius infatuem, quia dixeram me Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic (finem) suasoriae faciam. quarum nimius cultus et fracta compositio poterit vos offendere, cum ad meam aetatem veneritis. interim (non) dubito, quin haec vos ipsa quae offensura sunt vitia delectent.