monumenta.ch > Propertius > sectio 19 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Chronica, 1, 34, 5
igitur David etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput victi et spolia abstulit, gladium postea in templum posuit; Allophyli autem omnes in fugam versi victoriam concessere.