monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Chronica, 1, 34, 7
ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istius modi conditionem proponit; si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram; sperabat enim iuvenem periculosa audentem facile periturum.