monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 34
Nam habitatio abundans, iuxta illud accipiendum quod et supra iam diximus, habitatio pulchra. Non est igitur egressa quae habitat in exitu vel abundantia propria voluntate, sed vi ducta est in Assyrios. Unde domus vicina et ex latere, quod interpretatur ASEL, regnum videlicet Iuda, planctum accipiet ex vobis, quae nunc interim, Samaria capta, substitit, et Deum habuit defensorem. Accepit autem planctum, et percussa formidine est, et infirmata bono suo, quae habitatin Maroth, id est, in amaritudinibus, sive ut Symmachus vertit, habitatio ad amaritudinem provocans, hoc est: κατοικία παραπικραίνουσα; quod Hebraice dicitur IOSEBETH MAROTH, propter captivitatem vicinarum tribuum, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem, Assyrius quippe, vastata Samaria, venit etiam ad Ierusalem, eo tempore quo Rabsaces est missus insultans, de quo et Regnorum quartus liber et Isaias plenius scribunt. Ubi dicitur quod rex Assyrius de Lachis miserit Ierusalem, et postea, capta Lachis, ad oppugnandam transierit Lobnam.