monumenta.ch > Hieronymus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 49
Denique mala quae descenderunt a Domino ad portas Ierusalem, strepitum tantum habent curruum et equorum tumultum, confusumque sonitum pro foribus Ierusalem, ut oris sui lancea quoscumque vagari viderint, interficient. Post haec scriptum est: Quae habitas Lachis: princeps peccati est filiae Sion. Lachis interpretatur πορεία ἐστὶν, id est, ambulatio. Et hi igitur qui ascenderunt in curribus suis, et habuerunt equites, et strepitum tantum inanemque sonitum, quibus locuta est, quae habitat bene in civitatibus suis: isti in curribus et isti in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus ; quia moverunt pedes suos, et circumlati sunt omni vento doctrinae falsae , et de Ecclesia exire voluerunt, quae interpretatur specula, id est, Sion, principes peccati fuere filiae Sion.