monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 29, 4
Theraphim quid sit, si spatium dictandi fuerit, prosequemur. Nunc interim de Ephod, ut coepimus, explicandum est. in Exodo ubi Moysi praecipitur, ut sacerdotalia iubeat fieri vestimenta, post caetera legitur: 'Et hae stolae quas facient, pectorale, et superhumerale κοσυμβωτάς, et cidarim, et cinctorium' . Ubi autem nos posuimus superhumelare, in Graeco ἐπωμιδα Septuaginta interpretes transtulerunt, quod scilicet super humeros istiusmodi veniat vestimentum. Deinde iungitur: 'Et hi accipient aurum, et hiacynthum, et coccum, et purpuram, et byssum, et facient superhumerale de bysso retorta, opus textile varium.' Quid plura? totus Exodi liber hac vestium plenus est specie. Nam et in fine eiusdem voluminis scribitur: 'Et fecit omnis sapiens in operibus stolas sanctorum, quae sunt Aaron sacerdotis, sicut Dominus praecepit Moysi. Et fecerunt superhumerale de auro, et hiacyntho, et purpura, et cocco, et bysso retorta.' . Sed quia in Exodo hoc genus vestimenti praecipitur tantum ut fiat, et postea factum refertur, non tamen eo Aaron vestitur, in Levitico quomodo sacerdotalibus vestimentis indutus fuerit, explicatur. 'Et applicuit Moyses Aaron, et filios eius, et lavit eos aqua, et vestivit eum tunica, et cinxit eum zona, et vestivit eum ὑποδύτην' quod nos, subtunicalem, sive tunicam, qua subtus vestitus est, possumus interpretari. 'Et imposuit ei superhumerale,' inquit, 'et cinxit eum secundum facturam superhumeralis, et constrinxit eam in ipso' . Vides itaque hoc Aaron superhumerali cingi, quomodo Samuel Ephod bad illo, nescio quo, cingebatur. Sed ne te longius traham, hanc habe sententiam. Ubicumque in Septuaginta Interpretibus, hoc est, in codicibus nostris ἐπωμις, id est, superhumerale legitur, in Hebraeo scriptum est Ephod. Quod quare alibi interpretari voluerint, et alibi ininterpretatum relinquerint, non est mei iudicii, cum hoc ipsum in pluribus fecerint: ut quae alibi aliter atque aliter expresserant, novissime translationis varietate lassati, ipsa Hebraea verba posuerint . Aquila autem id quod illi ὑποδύτην et ἐπωμίδα dixerunt, ἔνδυμα et ἐπένδυμα, id est, vestimentum et super vestimentum dixit. Quod scilicet ἔνδυμα, quod Hebraeo sermone vocatur MAIL, subteriorem tunicam; ἐπένδυμα vero, id est, ἐπωμίς, quod Hebraice dicitur EPHOD, superius pallium significet, quo tota sacerdotalis protegatur ambitio.