monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 18
In hac declamatione ALBUCIUS hanc sententiam dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem, quem cani das, patri non das. GLYCON egregie dixit: ἐλεήσατε αὐτόν.υἱὸςκινδυνεύειπατέραθρέψαι . GARGONIUS fuit Buteonis auditor, postea scholae quoque successor, vocis obtusae sed pugnacissimae, cui Barrus scurra rem venustissimam dixit: centum raucorum vocem habes. hic putavit se vafrum colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictavi: 'duplam dabo, si manus non praecideritis'; librario una syllaba excidit, 'non', et scripsit 'si praecideritis'. digna res, quae voce illa diceretur! ARTEMON dixit: φιλότεκνε πάτερ, καὶ σοὶ τιμωρεῖν ἀποκνεῖ τις; ADAEUS dixit: εἴδομεν ταχινὸν σκάφος. καὶ τις τῶν ἀντιώντων ἐν τούτῳ τῷ σκάφει πατήρ ἐστιν; NICETES dixit: διπλᾶ δώσω, ἄν ἀποκόφητε τὰς χεῖρας. ἐζήτουν οἱ πειραταί· μή τι ἐτυράννησας; μέ τι ἐμοίχευσας;