monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 26
VARIUS GEMINUS ait: in hoc me dimisit, non [me] quia (me) volebat salvum esse, sed ad patrocinium suum, ut, quia non nunc occiderat, videretur nec ante voluisse. LATRO dixit: quis porro me uno miserior est, qui vitam parricidae debeo? DIOCLES CARYSTIUS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non invenire: luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici; etiam contrario se crimine laborare. fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: οὐκ εχρῆν λύτρων· παῖς ἦΝ. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam vitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: πεπείρασαι, πάτερ, ὅτι καὶ πονηρὸς ἐνίοτε υἱός ἐστιν εὔχρηστος. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est; et belle accessit ad eam: τὴν τοῦ εὐπλοήσαντος ἀναγωγὴν ἄκουσον, et, cum de ipso navigio diceret, pulchre coepit: σκάφος ἔρημον, ἀνόστου τύχης, et ultimam descriptionis sententiam pro(be) posuit: ναυαγὸς ἀπὸ λιμένων ἀνῆγεν, et ad partem narrationis eleganter transit: διήγησαι νῦν, πάτερ, πῶς GLYCON dixit: ἰδία κριτοῦ ἑνὸς οὺκ ἀρκεῖ καταδίκη. ἐπὶ εὑρίσκει τὸ μηδὲν ἀδικεῖν τύχην.