monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 9
Dominus interrogat iustum et impium. Quid ergo metuimus ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat iustum et impium? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam : id est, non ei qui credit Deo et spem suam non ponit in homine, sed tantum animae suae nocet dilector iniquitatis.