monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 1
Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo iussit nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquat Charitati Vestrae. Est autem Psalmi titulus, Laus cantici ipsi David. Laus cantici et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est. Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et laudemus ergo, et cantemus; hoc est, cum hilaritate et cum laetitia laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus versibus indicat nobis.