monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 2
Venite, exsultemus Domino. Invitat ad magnas epulas exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona, sufficeret dicere, Venite, exsultemus: sed breviter distinxit. Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est autem, Venite? Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe? Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: Quo ibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum: ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: Si descendero ad infernum, ades . Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non diceretur: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me . Non ergo loco quisque longe est a Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita, malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo: nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis, Similis est haec vestis, talis est qualis illa; aut, Iste homo talis est qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et iuxta stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente iuxta invicem sunt. Et duo iusti similiter, alter sit in Oriente, alter in Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus iustus, alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus, quam in nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus, quae in nobis renovatur intus in mente, ut tanquam resculpatur in nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad thesauros eius. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster Iesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus? Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae, consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? Quid me tentatis, hypocritae? Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. Cuius habet, inquit, imaginem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt . Tanquam diceret: Si Caesar quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Iesus Christus invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat exemplum de ipso Deo: Sicut Pater vester, ait, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti . Cum dicit, Estote sicut ille perfecti, ad similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat, constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut iam fiat in nobis quod scriptum est, Accedite ad Deum, et illuminamini . Ergo quibusdam longe positis et male viventibus psalmus iste dicit, Venite, exsultemus Domino. Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis, exsultando mundo? Venite, exsultemus Domino. Quo itis exsultare, ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus. Venite, exsultemus Domino.