monumenta.ch > Augustinus > sectio 6
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 6
Primum quare iubilemus, quare laudemus, hoc posuit: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui iubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non nobis. Apostolus enim ait: 'Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso' . Si ergo non nobis, quibus? Audi ex alio psalmo: Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit . Magnificentius et brevius tibi commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus: quid magnum, esse super omnia daemonia? Quia dii Gentium daemonia. Ubi autem Deus tuus? Dominus autem coelos fecit. Illud fecit Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim deiecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae, daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia, daemonibus arreptitii tanquam vates inducti. Haec omnia daemonibus gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur: templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem : sacrificium exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei agnoscimus. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos . Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim nos psalmus, dicens: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei . At vero sacerdotem si requiras, super coelos est; interpellat pro te, qui in terra mortuus est pro te . Ergo Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Hic accipe homines deos: non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus Scripturae testimonium: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernere . Deos dixit participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt. Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios Dei fieri . Et ideo ipse verus Deus, quia Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt . Nobis autem Deus noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus illi, confessio illi, sit iubilatio illi: Quia magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.