monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 10
Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde coeperat: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Ideo enim exsultemus, quia fecit illud et illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Iam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse, et longe vita et moribus stare: Venite, adoremus, et procidamus ei. Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo, solliciti estis; faciamus sequentia: Et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non potes: ille reficit qui te fecit. Ploremus ante Dominum qui nos fecit: lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem eius in confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris, nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.