monumenta.ch > Augustinus > sectio 11
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 11
Quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ut autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? Nos autem populus pascuae eius, et oves manuum eius. Vide quam eleganter verborum ordinem commutavit, et tanquam non propria reddidit; ut ipsos intelligamus oves, qui sunt et populi. Non dixit, Oves pascuae eius et populus manuum eius; quod magis putabatur posse congruere, quia oves ad pascua pertinent: sed ait, populus pascuae. Ergo populus oves sunt, quia dicit, populus pascuae eius; ipse populus oves sunt. Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus; dixerat autem superius, Procidamus ei qui fecit nos: recte dictum est, oves manuum eius. Nullus hominum sibi facit oves: emere potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit nos; ideo populus pascuae eius et oves manuum eius, ipsae sunt quae sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in Canticis canticorum, perfectos quosdam dicens tanquam dentes Ecclesiae sanctae sponsae suae: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in illis . Quid est, Dentes tui? Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur Ecclesia. Quales dentes tui? Tanquam grex detonsarum. Quare detonsarum? Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei totonderat, dicentis: Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me ? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? Ascendentium de lavacro; id est, ascendentium de mundatione. Et omnes geminos creant: quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Nos ergo populus pascuae eius, et oves manuum eius.