monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 14
Quadraginta annis proximus fui generationi huic. Quid est, proximus fui? Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed, Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi, Semper isti errant corde. Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et semper. Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tanquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo , et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem . Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim eius, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi . Et dixi, Semper isti errant corde. Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.