monumenta.ch > Hieronymus > csg75.833 > Overview vat > csg75.798 > E > csg75.43 > bnf17226.146 > sluMscr.Dresd.A.145.b.153 > bkeCod.20.2r > sectio 18 > sectio 15
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 15
Quid ergo? pro illis non erunt alii qui intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae ? Ergo, dixi, Semper isti errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam: magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem conclusit psalmus iste: Quibus iuravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Loqui Dominum magnum est; quanto magis iurare Deum? Iurantem hominem debes timere, ne propter iurationem faciat quod contra voluntatem eius est; quanto magis Deum, qui nihil temere iurare potest? Iurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem iurat Deus? Per semetipsum: non enim habet maiorem per quem iuret . Per semetipsum confirmat promissa sua, per semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta eius. Iuravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem, nos propter fidem et humilitatem inseremur . Nos ergo intremus in requiem eius. Unde autem intrarunt illi qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato restiterunt? Quia verum est quod non repellet Dominus plebem suam.