monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 2
Quid habet psalmus iste, credo cum cantaretur, advertisse vos; quoniam conqueritur et gemit, et precem Deo fundit, inter malos constitutum corpus Christi: eius enim vox est in omni tali prophetia, tanquam illius inopis, id est egentis, nondum satiati, esurientis et sitientis iustitiam , cui quaedam saturitas promissa in fine servatur. Interim hic nunc sitiat et esuriat, gemat et pulset et quaerat. Peregrinationis illecebris non delectetur, non putet patriam saeculum, unde ut liberetur Christus advenit: quia Christus caput nostrum esse voluit, caput scilicet cuiusdam corporis. Non enim potest dici caput, ubi corpus nullum est cui sit caput. Proinde, si caput Christus; et alicuius corporis caput est Christus. Corpus illius capitis sancta Ecclesia est, in cuius nos membris sumus, si caput nostrum diligimus. Audiamus ergo voces corporis Christi, hoc est voces nostras, si sumus in Christi corpore; quia quisquis ibi non fuerit, in eis erit inter quos illud corpus gemit. Proinde aut in illo corpore eris, ut gemas inter malos; aut non eris in illo corpore, et in eis eris inter quos malos gemit corpus, quod gemit inter malos: aut membrum Christi, aut hostis corporis Christi. Nec isti inimici et adversarii corporis Christi uno modo intelliguntur, aut uno modo agunt. Versipellis est enim qui in eis regnat, et qui eis utitur tanquam vasis suis. Caeterum multi ab illo liberantur, et in corpus Christi transeunt; et qui sint, et quot futuri sint, novit ille qui illos redemit sanguine suo nescientes. Sunt autem quidam perseveraturi in malitia sua, ad Christi corpus non pertinentes; et ipsi noti ei utique, cui nihil ignotum est. Interim illi qui iam compaginati sunt cum membris eius, nondum habentes resurrectionem futuram, in qua perit omnis gemitus, et laus succedit, in qua omnis tribulatio morietur, et erit sine fine exsultatio; nondum ergo habentes hoc in re, sed tamen tenentes in spe, gemunt ex desiderio quodam, et orant se liberari ab hominibus malis, inter quos necesse est vivere et bonis: non enim separatio iam cuique tuta est. Illius enim erit separatio, qui non novit errare. Quid est, qui non novit errare? Ut nec malum traiiciat ad dexteram, nec bonum ad sinistram. Nos autem in hac vita difficile est ut nos ipsos noverimus; quanto minus debemus de quoquam praeproperam ferre sententiam? Quia si hodie malum novimus, cras qualis futurus sit ignoramus; et forte quem vehementer odimus, frater noster est, et nescimus. Securi ergo odimus in malis malitiam, et diligimus creaturam; ut quod ibi fecit Deus amemus, quod ibi fecit ipse homo, oderimus. Fecit enim Deus ipsum hominem; fecit autem homo peccatum. Dilige quod fecit Deus, oderis quod fecit homo: sic enim persequeris quod fecit homo, ut liberetur quod fecit Deus.