monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 4
Exime me, Domine, ab homine maligno: non ab uno, sed ab ipso genere; nec a vasis tantum, sed ab ipso principe, id est, ab ipso diabolo. Quare enim ab homine, si a diabolo? Quia et ipse in figura homo dictus est: Venit inimicus homo, et superseminavit zizania; et cum dixissent servi ad patremfamilias, Nonne bonum semen seminasti? Unde apparuerunt zizania? Responsum est: Inimicus homo hoc fecit . Ab isto ergo homine maligno ora, quantum potes, ut libereris: Quia non est tibi colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum , id est rectores peccatorum. Quod quidem et nos fuimus; nam audivimus modo vocem Apostoli: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino . Iam ergo lux facti, non in nobis, sed in Domino, oremus non tantum contra tenebras, id est contra peccatores, quos adhuc diabolus possidet; sed etiam contra ipsum principem eorum diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae . A viro iniusto erue me. Hoc est, ab homine maligno; quod est, a viro iniusto. Malignum enim ideo dixit, quia iniustum: ne forte aliquem iniustum bonum esse putes. Sunt enim multi iniusti quasi non nocentes; non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes et pressuras hominibus facientes: sed tamen inde iniusti, quia alio quodam modo luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti. Quomodo nulli nocet qui sibi non parcit? Innocens enim ille est qui non nocet; non autem qui sibi nocet. Tibi autem quomodo potest non nocere qui sibi nocet? Sed respondes: In quo mihi nocet? Non enim invasit rem meam, aut appetivit salutem meam: luxuria sua pascitur, suis voluptatibus delectatur; sed si inquinatas habet voluptates, ipse inquinatur; mihi quid pertinet, cui molestus non est? Nocet tibi saltem vel exemplo, quia vivit tecum, et ad quod agit invitat. Nonne cum eum vides forte in illis sordibus prosperari, duceris talium delectatione factorum? Etsi non consentis, saltem invenisti quod expugnes. Quomodo ergo tibi non nocebat, qui laboras vincere quod fecit in corde tuo? Malignus est ergo omnis iniustus, et necesse est noxius sit, sive sit blandus, sive sit ferox. Quisquis in illum incurrerit, quisquis laqueis eius fuerit captus, inveniet quam sit noxium quod putabat lene. Etenim, fratres, et spinae non pungunt in radicibus. Erue spinas de terra, contrecta radices ipsarum, et vide si sentis dolorem: tamen illud unde dolorem sentis in superficie, de illa radice processit. Itaque non vobis placeant homines quasi lenes et blandi, amatores tamen carnalium voluptatum, et inquinatarum cupiditatum sectatores; non vobis placeant. Etsi adhuc videntur lenes, radices spinarum sunt. Nam talibus factis per luxuriam plerumque effundunt quod habebant: et quomodo quaerunt implere quod effuderunt? Numquid iam parcunt rapinis et cogitationibus fraudum, omni generi malignitatis exquirendae? Iam vides malum hominem, quem putabas antea lenem. Quando illum videbas inebriari, bonus erat: modo iam furem vides, latronem times; processerunt spinae de illis radicibus. Quando sentiebas lenes radices spinarum, tunc si posses incenderes, et non esset unde prodiret quod te modo pungeret. Proinde, fratres mei, corpus Christi, vel membra Christi, gementia inter tales malos; quoscumque inveneritis proclives ferri in malas libidines et in perniciosas voluptates, tunc reprehendite, et tunc castigate, tunc urite. Incendatur radix, et non est unde spina procedat. Si autem non potueritis, certi estote quod eos habebitis inimicos. Tacere possunt, occultare inimicitias suas possunt, amare vos non possunt. Sed quoniam amare vos non possunt, et necesse est ut qui oderunt vos mala vobis quaerant; non vacet lingua et cor vestrum dicere Deo, Exime, me Domine, ab homine maligno: a viro iniusto libera me.