monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 9
Illi autem superbi absconderunt muscipulam: quaesierunt supplantare gressus meos . Et quid fecerunt? Et restes extenderunt muscipulas pedibus meis. Quas restes? Notum est hoc verbum in Scripturis, et invenimus alibi quid significent restes. Dominus flagellum de resticulis fecit, unde expulit eos de templo, qui ibi male versabantur ; et significavit nobis quomodo intelligamus restes: quia, Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur , dicit alia Scriptura; et aperte Isaias, Vae iis qui trahunt peccata sicut restem longam ! Quare autem dicitur restis? Quia omnis peccator perseverans in peccatis suis, addit peccata peccatis; et cum deberet accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicat quod confessione posset auferri, et plerumque aliis peccatis vult munitus esse propter illa quae commisit. Fecit adulterium, et ne occidatur, parat homicidium; addit peccato peccatum. Rursum si ei contigerit facere homicidium, iam qui unum crimen timebat, duo timet: et utique cum videat se plura timere, quam antea timebat, non cogitat minuere quod fecit, sed addere quod nondum fecit; quaerit forte et maleficium. Tria ecce habet. Inde iam quis cogitet? quis finiat restem peccatorum? Et optime dicitur restis: ut enim torqueatur restis, additur; et non adduntur recta fila, sed torta. Pravitas sibi connexa ducitur in longum, et non cogitat praecidere quod male texuit; sed addere, producere, in longum protendere: ut habeat in fine unde illi ligentur manus et pedes, et proiiciatur in tenebras exteriores . Haec autem peccata sua tendunt iustis, quando eis suadent facere mala quae ipsi faciunt. Ideo dixit, Restes extenderunt muscipulas pedibus meis; id est, de peccatis suis me deiicere voluerunt. Et ubi hoc? Iuxta semitas scandalum posuerunt mihi: non in semitis, sed iuxta semitas. Semitae tuae, praecepta Dei sunt. Illi scandala iuxta semitas posuerunt; tu, noli recedere a semitis, et non irrues in scandala. Nec volo dicas: Et prohiberet illos Deus ponere mihi scandala iuxta semitas, et non ibi ponerent. Imo permisit Deus ponere scandala illos iuxta semitas, et tu non recedas a semitis. Iuxta semitas scandala posuerunt mihi.