monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 11
Ipsam commendans auribus Dei dicat, Domine, Domine. Tu Domine, Domine, id est, tu verissime Domine, non quales domini homines, non quales domini qui emunt saccello; sed qualis Dominus qui emit sanguine. Domine, Domine, virtus salutis meae: id est, qui das vires saluti meae. Quid sibi vult, virtus salutis meae? Conquerebatur de scandalis et insidiis peccatorum, de circumlatrantibus et circuminsidiantibus malignis hominibus vasis diaboli, de superbis invidentibus iustis, inter quales necesse est vitam ducere, cum hic vivimus in peregrinatione nostra hac. Talia vero scandala abundantia futura Dominus praedixit, et ait: Abundabit iniquitas, et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed adiunxit statim solatium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Attendit iste, et timuit; et abundantia iniquitatum turbatus respexit spem: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Extendit se perseverare, et vidit longam viam; et quia perseverare magnum est et difficile, ipsum oravit ad perfectionem perseverantiae suae , a quo illi iussum est ut perseveraret. Certe salvus ero, si perseveravero usque in finem; sed perseverantia ad virtutem pertinet, ut merear salutem: tu es virtus salutis meae, tu me facis perseverare, ut perveniam ad salutem. Domine, Domine, virtus salutis meae. Et unde spero quia tu es virtus salutis meae? Obumbrasti super caput meum in die belli. Ecce modo adhuc pugno: pugno foris contra fictos bonos, pugno intus contra concupiscentias meas; quoniam video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum . Igitur laborans in hoc bello, respexit ad gratiam Dei; et quia iam coeperat aestuare et arescere, tanquam umbram invenit, sub qua viveret: Obrumbrasti super caput meum in die belli; id est, in aestu, ne fatigarer, ne arescerem.