monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 13
Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos. Me, inquit, umbra alarum tuarum teget: obumbrasti enim mihi in die belli. Ipsos quid teget? Caput circuitus eorum: ipsa est superbia. Quid est, circuitus ipsorum? Ut circumeant, et non stent; in gyrum cant erroris, ubi iter est sine fine. Qui enim in longum it, alicunde incipit, alicubi finit: qui in gyrum it, nusquam finit. Ipse est labor impiorum, qui demonstratur in alio psalmo evidentius: In circuitu impii ambulant . Sed circuitus eorum caput, superbia est; quia initium omnis peccati superbia . Unde autem superbia labor labiorum ipsorum? Omnis enim superbus fictus est, omnis fictus mendax. Laborant homines loqui mendacium: nam veritatem tota facilitate loquerentur. Ille enim laborat qui fingit quod dicit. Nam qui verum vult dicere, non laborat: ipsa enim veritas sine labore loquitur. De homine ergo hoc dixit Deo: Me proteget umbraculum tuum; ipsos teget mendacium ipsorum: sed ipsum mendacium ipsorum, labor est labiorum ipsorum. Ecce parturivit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem . In omni enim opere malo labor est, et omne opus malum cogitatum, mendacium ducem habet. Non enim est veritas, nisi in opere bono. Et propterea quia omnes laborant in mendacio, Veritas quid clamavit? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos . Ipsa est vox clamans ad laborantes in alio psalmo: Filii hominum usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ? Aperte audi alio loco laborem in mendacio: Docuerunt linguas suas loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt . Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos.