monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 14
Decident supra eos carbones ignis in terra, et deiicies eos. Quid est, in terra? Hic, adhuc in hac vita; hic supra illos decident carbones ignis, et deiicies eos. Qui sunt carbones ignis? Novimus istos carbones. An alii sunt isti, et alii illi de quibus dicturi sumus? Istos enim video ad poenam valere; illos autem quos commemoraturus sum, ad salutem. Dictum est enim de quibusdam carbonibus, cum homo peteret adversum linguam subdolam auxilium: Quid detur tibi, aut quid adiicietur tibi ad linguam subdolam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis : id est, verba Dei cor transfigentia, et vetustatem perimentia, amoremque gignentia; et exempla hominum qui mortui erant et revixerunt, et nigri erant, et fulgentes effecti sunt. Carbones enim tenebrae sunt; color indicat. Sed cum ad eos accesserit flamma charitatis, et ex mortuis revixerint, audiant ab Apostolo: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino . Ipsi sunt carbones, fratres, quos intuemur, quando volumus mutare vitam transfixi sagitta Dei, et impediunt nos malae linguae hominum, de qualibus hic modo querebatur; et volunt seducere a via veritatis, potiusque inducere ad errores suos, et dicere nobis quia si professi fuerimus, non implebimus. Attendimus carbones illos. Qui erat heri ebriosus, hodie sobrius est; qui erat heri adulter, hodie castus est; qui erat heri raptor, hodie largitor: omnes isti carbones ignis sunt. Accedunt exempla carbonum ad vulnus sagittarum (non enim timeam dicere vulnus, cum clamet ipsa sponsa: Vulnerata charitate ego sum sec. LXX]), et fit ibi vastatio feni; propter quod et dicuntur carbones vastatorii. Vastatur fenum, sed purgatur aurum; et mutat homo ex morte vitam, et incipit esse etiam ipse carbo flagrans: qualis carbo erat Apostolus, qui prius fuit persecutor et blasphemus et iniuriosus, niger et exstinctus; misericordiam vero consecutus , accensus est de coelo: vox Christi accendit illum; periit in eo tota nigritudo, coepit fervens spiritu quo accendebatur, accendere. Tales ergo et hic intellecturi sumus carbones ignis, qui cadunt super istos malos, et deiiciunt illos? Plane non prohibemur hunc habere intellectum. Video hic nobis elucescere non improbabilem et irreprehensibilem sententiam: intelligo illos carbones cadere super istos, ut deiiciantur. In alios enim veniunt, ut accendantur; in alios, ut deiiciantur: ipse enim carbo dicebat, Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam sumus odor vitae in vitam . Vident enim iustos flammantes spiritu, candentes luce, et eis invidendo cadunt; hoc est quod supervenient illis carbones ignis in terra, et deiicientur. Quid est, in terra? Adhuc hic sunt in hac vita; excepta illa poena quae servatur impiis, carbones isti illos deiiciunt, antequam veniat ignis aeternus: Decident super eos carbones ignis in terra, et deiicient eos. In miseriis non subsistent. Venit illis miseria et non tolerant: iustus autem subsistit; quomodo ille subsistit, qui dicit, Sed etiam gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . At vero super illos cum ceciderit aliqua pressura, aliqua miseria, non subsistunt; cadunt. Quando enim tales patiuntur huiusmodi pressuras, non valent tolerare, decidunt in iniquitates malas; quia traduntur a desiderio suo peccatori.