monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 139, 18
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo. Et quando ages causam ipsorum, et quando facies iudicium ipsorum, tuo nomini confitebuntur: meritis suis nihil tribuent, non tribuent totum nisi misericordiae tuae. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo. Et quia confitebuntur nomini tuo, ut quantumcumque iusti fuerint, nihil sibi assumant de suo, nihil sibi tribuant de suo; quid fiet, ut dirigant cor? Quia quando ad se flectunt, torquent cor; quando autem in Dominum intendunt, dirigunt cor. Et ubi erit voluptas, ubi requies, ubi gaudium, ubi beatitudo? Numquid in se? Non; sed in quo sunt lux. Nunc autem lux in Domino , dixit. Ideo vide quid sequitur, vide quo concludit: Inhabitabunt recti cum vultu tuo. Male enim illis fuit in vultu suo; bene illis erit cum vultu tuo. Quando vultum suum amaverunt, in sudore vultus sui panem manducaverunt . Redeant, et deterso sudore, finitis laboribus, pereunte gemitu, veniet illis facies tua abundans sufficientia. Nihil quaerent amplius, quia melius non habent; amplius non te deserent, nec deserentur a te . Etenim post resurrectionem de Domino quid dictum est? Adimplebis me laetitia cum vultu tuo . Sine vultu suo non nobis daret laetitiam. Ad hoc purgamus vultum nostrum, ut gaudeamus ad vultum ipsius. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est ; quia inhabitabunt recti cum vultu tuo. Putamusne cum vultu Patris, et non cum vultu Filii? an cum vultu Filii, et non cum vultu Patris? an unus quodammodo vultus Patris et Filii et Spiritus sancti? Videamus si non nobis ipse Filius promittit vultum suum, unde nos laetos faciet. Modo hoc capitulum in Evangelio, quod huic psalmo attestaretur, Dominus Deus inspiravit ut legeretur. Ait enim ipse Dominus, Qui audit praecepta mea, et custodit ea, ipse est qui diligit me: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum . Quale promisit praemium, dilectissimi? Numquid eum non videbant, quibus se ostendere promittebat? nonne ante illos erat? nonne facies carnis illius adiacebat oculis eorum? Quid est quod volebat ostendere videntibus se? Sed quia talem videbant discipuli, qualem crucifixerunt Iudaei; erat autem Deus in carne illa occultus; hominem autem possent videre homines, Deum vero non possent, quamvis in homine; quia Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ; dedit formam hominis, et piis et impiis; servavit formam Dei mundatis et piis, ut iucundemur in illo, et bene nobis in aeternum sit cum vultu ipsius.