monumenta.ch > Augustinus > sectio 4
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 4
Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Nunc dicat, quia iam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui iam evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et nos in corde iam triumphantes; et tanquam ibi et nos simus, sicut in superiore psalmo dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem . Nondum ibi erant, sed in via erant: tanta autem laetitia erat festinantium, et tanta perveniendi spes, ut adhuc in via positi et laborantes, iam sibi illic constituti viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho qui erit in futuro saeculo, quando insultabimus morti iam finitae, iam consumptae; quando dicemus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus ? iam coniuncti Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista quis evaderet, nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel; securus enim dicit Israel, Nisi quia Dominus erat in nobis. Quando? Cum insurgerent homines super nos. Noli ergo mirari: victi sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.