monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 5
Ergo, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos. Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis? quid facerent? Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos absorbuissent; non prius occidissent, et sic absorbuissent. O immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro, Macta et manduca , dictum est; non, Vivos absorbe. Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, forsitan vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Quia in Ecclesiae corpus nemo intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt eius ; non potest esse nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Surrexerunt enim multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt, Nisi quia Dominus erat in nobis; quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt. Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus: Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc vitam, et dulcedo vitae huius tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere iubebantur , quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum. Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse, vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur, absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt tribulationibus, exsultant et dicunt, Dicat nunc Israel; dicat exsultans, dicat securus, Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.