monumenta.ch > Augustinus > sectio 9 > sectio 1 > 94 > 47 > bsbClm22291.66 > sectio 19 > sectio 7
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 7
Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed iam transiit anima martyrum. Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est: hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput nostrum, de quo dictum est in psalmo: De torrente in via bibit. De torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit ille qui dixit discipulis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? De torrente in via bibit. Quid est, in via bibit? Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de illo forte dictum est, Et in via peccatorum non stetit . Transiens bibit. Et quid inde dictum est? Propterea exaltabit caput . De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltabit caput. Exaltatum est enim iam caput nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus noster. Si ergo iam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet postea, Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit anima nostra aquam sine substantia. Ecce qualem aquam dicebat, Forsitan aqua demersisset nos. Quales autem aqua est sine substantia? Quid est, sine substantia?