monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 8
Primo quid est, Forsitan pertransiit anima nostra? Quomodo potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt ἄρα. Sic enim graeca habent exemplaria, ἄρα: quia dubitantis verbum est, expressum est quidem dubitationis verbo, quod est fortasse; sed non omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine coniuncto, sed apto ad intelligentias vestras. Quod Punici dicunt, iar, non lignum, sed quando dubitant; hoc Graeci, ἄρα: hoc Latini possunt vel solent dicere, Putas, cum ita loquuntur: Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur, Forsitan evasi, videtis quia non hoc sonat: sed quod dixi, Putas, usitate dicitur; latine non ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracte vobis; saepe enim et verba non latina dico, ut vos intelligatis. In Scriptura autem non potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate, positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intelligite dici: Putas, pertransiit anima nostra aquam sine substantia? Et quare dicunt, Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene vivi absorberentur: iam ergo evadentes, iam securi, sed ipsius periculi magnitudinem recordantes, Putas, inquiunt, pertransiit anima nostra aquam sine substantia?