monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 11
Ergo exsultent et laetentur in Domino qui dicunt, Pertransiit anima nostra aquam sine substantia, et recipiant substantiam suam. Perdiderunt illam viventes prodige; sed num pauper factus est Pater? Redeant, et invenient ibi divitias quas in longinqua peregrinatione cum meretricibus consumpserunt; evadant aquam sine substantia, et dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Venantes enim erant persequentes, et posuerunt escam in muscipula. Quam escam? Dulcedinem vitae huius, ut unusquisque propter dulcedinem huius vitae mittat caput in nequitiam, et muscipula comprimatur. Non illi in quibus erat Dominus, illi qui dicunt, Nisi quia Dominus erat in nobis; non capti sunt in muscipula. Sit in te Dominus, et nec tu capieris in muscipula; clama, Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.