monumenta.ch > Servius > sectio 2 > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 12
Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea, Ignoscet mihi Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad muscipulam. Caperis , consumeris, obtereris . Sit in te Dominus, et de maioribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si videas avem veluti iam cadere in muscipulam, facis maiorem strepitum, ut volet de muscipula: sic et martyres , iam forte aliqui ipsorum intendebant collum in dulcedinem vitae huius; Dominus qui erat in illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula venantium: Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat dulcedo vitae huius: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt; illis occisis muscipula fracta est; iam non remansit dulcedo vitae huius, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula: Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.