monumenta.ch > Augustinus > 142 > ad Thessalonicenses I, 4 > sectio 20 > 107 > 22 > sectio 13
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 13
Clament ergo, quia eruti sunt; volent ad Deum, triumphent in Deo, quia eruti sunt: quoniam Dominus erat in eis, ne a muscipula caperentur. Quare muscipula contrita est, et nos eruti sumus? Vis scire quare? Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Nam si adiutorium hoc non esset, non quidem aeterna maneret muscipula; sed cum captus esset, contereretur passer. Nam vita ista transitura est; et qui dulcedine eius capti fuerint, et per hanc dulcedinem offenderint Deum, cum ista vita transibunt. Nam conteretur muscipula; certi estote: omnis dulcedo vitae istius praesentis non erit, impleta sorte loci sui; sed opus est non haerere, ut quando conteretur muscipula, tunc exsultes et dicas, Muscipula contrita est, et nos eruti sumus. Sed ne putes hoc viribus tuis te posse, attende cuius est opus ut eruatis (nam si superbieris, in muscipulam cadis), et dic, Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.