monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 123, 14
Psalmus tractatus est, et quantum Dominus adiuvare dignatus est, ut puto, expositus. Crastino etiam die sermonem deberi Charitati vestrae optime nostis; adestote, et adiuvate nos orationibus vestris. Pollicitationis enim nostrae meminisse debetis; nec dicerem quid essem tractaturus, nisi adiuvari volens studio fidei et orationum vestrarum. Meministis enim me promisisse vobis de hoc tractare quod dictum est in Evangelio, Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est . Solent enim homines haeretici , maxime Manichaei, reprehendere Legem, et dicere quia Deus illam non dedit. Exponendus est enim locus iste, ut cognoscatur quia et Legem Deus dedit, et Lex per Moysen data est; ut non salvaret , propter certam causam. Non salvavit Lex, ut lator Legis ipse Imperator desideraretur, qui indulgentiam daret peccantibus; et data quidem Lex esset per Moysen, Gratia autem et veritas per Iesum Christum fieret. Ad hoc intentos vos facere volui. Aderit Domini misericordia, non ex meritis nostris, sed forte pro merito desiderii vestri; neque ex facultatibus nostris, sed ex abundantia donorum suorum: ut sic tractetur res satis necessaria hominibus positis in novo testamento, ut omnino nullas latebras inveniat inimicus, ubi se occultet ad decipiendos fideles.