monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 150, 3
Sive ergo illud, sive hoc intelligatur quod dictum est, In capite libri; liber iste Psalmorum per quinquagenos, si per ipsos quinquagenarios articulos interrogetur, magnum aliquid et valde dignum consideratione respondet. Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus esse de poenitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam, mereamur aeternam. Secundum propositum enim occultissimae iustitiae bonitatisque suae Deus, quos praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit . Praedestinatio nostra non in nobis facta est, sed in occulto apud ipsum, in eius praescientia. Tria vero reliqua in nobis fiunt, vocatio, iustificatio, glorificatio. Vocamur praedicatione poenitentiae: sic enim coepit Dominus evangelizare, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum . Iustificamur in vocatione misericordae, et timore iudicii: hinc est quod dicitur, Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me . Non timet iudicari, qui impetraverit ante salvari. Vocati, renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub iugo eius remaneamus: iustificati, sanamur per misericordiam ne iudicium timeamus: glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinere arbitror quod Dominus ait: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor . Quod etiam in triduo suae passionis et dormitionis et evigilationis ostendit. Crucifixus est enim, et sepultus, et resurrexit. In cruce de principibus et potestatibus triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exsultavit. Poenitentia cruciat, iustitia tranquillat, vita aeterna glorificat. Poenitentiae vox est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Haec offert sacrificium Deo spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum . Iustitiae Christi vox est in electis suis: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine; psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Per misericordiam quippe adiuvamur ad faciendam iustitiam, ut securi ad iudicium veniamus; ubi disperduntur de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem . Quo versu psalmus iste concluditur, vitae aeternae vox est.