monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 150, 7
Laudate eum in tympano et choro. Tympanum laudat Deum, cum iam in carne mutata nulla est terrenae corruptionis infirmitas. De corio quippe fit tympanum exsiccato atque firmato. Chorus laudat Deum, quando laudat eum pacata societas. Laudate eum in chordis et organo. Chordas habet et psalterium et cithara, quae superius commemorata sunt. Organum autem generale nomen est omnium vasorum musicorum; quamvis iam obtinuerit consuetudo, ut organa proprie dicantur ea quae inflantur follibus: quod genus significatum hic esse non arbitror. Nam cum organum vocabulum graecum sit, ut dixi, generale omnibus musicis instrumentis; hoc cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis latina et ea vulgaris est consuetudo. Quod ergo ait, in chordis et organo, videtur mihi aliquod organum quod chordas habeat, significare voluisse. Non enim sola psalteria et citharae chordas habent: sed quia in psalterio et cithara, propter sonum ab inferioribus et superioribus, inventum est aliquid quod secundum hanc distinctionem possit intelligi, aliud nos in ipsis chordis quaerere admonuit; quia et ipsae sunt caro, sed iam a corruptione liberata . Quibus fortasse ideo addidit organum, non ut singulae sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut ordinantur in organo. Habebunt enim etiam tunc sancti Dei differentias suas consonantes, non dissonantes, id est, consentientes, non dissentientes; sicut fit suavissimus concentus ex diversis quidem, sed non inter se adversis sonis. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortorum .