monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 2
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.