monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 3
Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intelligi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur . Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala . Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.