monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 4
Disperdat Dominus universa labia dolosa. Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit: In omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci . Linguam magniloquam: linguam superbam.